Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quod propter eum seu ejus occasione consuetus capellanorum numerus per ipsum minima minuatur sed potius augmentetur.

Statuimus etiam, quod vacante altari praedicto, is, cui facta fuerit collatio, infra annum a tempore collationis sibi factae in sacerdotem se faciat promoveri; alioquin jure sibi per collationem acquisito eo ipso sit privatus. Quam collationem infra terminum a jure constitutum a tempore vacationis decernimus faciendam. Quae collatio si forte per negligentiam seu malitiam plebani nimium protracta fuerit, tune redditus ipsius altaris, qui medio tempore percipi poterunt, in ornamenta ecclesiae per scabinos ejusdem oppidi juxta consilium saepedicti plebani, donec alicui idoneae personae de dicto altari provisum fuerit, convertentur. Decernimus nichilominus, quod sacerdos altaris predicti non incipiat legere Missam, nisi dicto offertorio primae aut summae Missae, ne propter ipsum debita Missarum solemnia praefatae ecclesiae subtrabantur.

Tn cujus rei testimonium et memoriam sigillum nostrum praesentibus est appensum; et nos arcbidiaconus et Hermannus Knylinck plebanus supradicti sigilla nostra una cum sigillo Rev. Patris. .. . Lodewici Monasteriensis ecclesiae episcopi praedicti in argumentum nostri consensus praesentibus duximus apponenda. Datum et actum anno millesimo trecentesimo vicesimo primo, ipso die beatorumMartyrum Marei et Marcelliani.

Naar een afschrift van wijlen Mr. Pieter Bondam.

3.

Burgers van Groenlo hadden jegens Godevaart van Goor zich schuldig gemaakt aan roof en brand; door den bisschep van Utrecht (Jan van Biest 1322—41) wordt vergoeding daarvoor geeischt. Omstreeks 1335.

Sluiten