Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sentationis seu nominationis computandum, presbyter evadere possit, bujusmodi viro domino pro tempora Pastori in Grollis benigne presentabunt et nominabunt; qui talem qualificatum investiet et ad eandem instituet; ■— eritque pro tempora plebano in licitis et honestis obediens, nee se de ministratione Sacramentorum aut Confessionibus audiendis, nee quibuscunque negotiis, ratione cure de jure pastori protempore debitis, aliquo modo sine.ipsius plebani licentia intromittet, sed tempora necessitatis aut quandocunque requisitus fuerit a pastore, erit semper obligatus servire illi et ministrare Sacamentalia, sub pena privationis prefati beneficii; ita tamen quod propter eum seu ejus occasione consuetus capellanorum numerus non minuatur sed potius augmentetur.

Et hebdomadatim quatuor’ celebrabit Missas: unam die Lune hora septima pro defunctis, cum exequie et festum celebre id non impediant, quia tune sub summa Missa celebrabit ut consuetum est; aliam die Mercurii de Nomine Jhesu, post Offertorium summe Misse incipiendo; tertiam feria quinta de Venerabili Sacramento, solemniter in organis per rectorem pro tempore ejusdem vicarie hora septima decantandam, erit obligatus, dummodo tamen exequie vel festum celebre non impediant, si vero aliquod festum bujusmodi occurreret, Missam sub summa Missa, Offertorio ejusdem peracto, leget et celebrabit; pro cujus observatione et seu illius pia institutione perpetue observanda discreti Engelbertus Durkoep et ejus uxor legitima assignarant unum campum decimabilem, situm an dem Sijden Hertebroecke infra terre petias Jacobi Hovekens ab uno et Martini Gerbers ab alio lateribus, circa agrum S“ Silvestri parochie Grollis. Item quidam Barnardus

Sluiten