Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tranquilla poasessione frul usque modo perseveret. Mensibus Sept. et Octob. plurimas difficultates subivi cum Melcbiore van Dreunen, in agris Goezanis in Zelandia pastore, de quo tuin è, communitate, turn pastore civitatis Goezanae [non tantum quia multarura inter Oatholicos dissensionum autbor, sed et quia muneris officiique sui segiiis administrator] tot querelarum in dies audivi ut invitum licet et reluctantem eum amovere coactus fuerim. Cum autem tergiversaretur suique protectionem apud magistratum imploret, [apud quem D“ Internuntum Bruxellensem me aliosque superiores pessime insimulavit] magistratus aequior ipso, responsum dedit: quod voluntati Superiorum suorum eum opporteret obedire. In ejus locum substitui D""“Joem Van de Velde a magistratu admissum et sacellanum , tum temporis Hagae-Oomitis agentem.

Sed nondum optatus discordiarum finis; siquidem Joês Oosdyck, laïcus, bonorum temporalium Stationis Gouzanae receptor, praefato van Dreunen, plus aequo addictus annuum pastori stipendium dare detrectat; unde recentes natae discordiae, ad quas tollendas misso illuc jam antea D“° Beaumuntio, archipresbytero eoque re infecta reduce, ipse, archipresbytero aliquo, comité istuc proficisci decrevi, injuncta interim, donec adero, dissidentibus pace, quam et fideliter sese utrimque servaturos promiserunt. Verba desunt Em“‘ P. P. quibus exprimam , quantum hujusmodi dissidia animarum pacis amantem torqueant; sed animo non cado, at Dei nixus auxilio, confido authoritate praesentiae meae superandos et reconciliandos inquietos hominum illorum animos.

Speciali attentione dignum, quod exinde in Missione evenit, est factum D. D. Wyckerslootii archipresbyteri

Sluiten