Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Interim ego non praetermisi aliqiios insignes sacerdotes ad hanc Stationem nominare, quorum unus, admissionem a magistratu, sine agnitione Steenovii, impetrare non valens, gratias egit; alter sine hac agnitione forsitan admittendus (cum haec Statio sit omranium minimam civitate Amstelodamensi plurimumque aere alieno gravata et pro aedibus et oratorio locandis proprietario, qui refractarius est, sexenti floreni quotannis solvendi sint, amplecti noluit, adeo ut non obstantibus Di. Intern. Brux. Db Wyckerslootii meisque quibuscumque conatibus, Statio haec perdita videatur.

Obiit in eadem civitate Amstelodamensi, calamitosohoc tempore, Pater Baart Ord. S. Aug. in Statione Oornuana missionarius, et provisionaliter Patri Vlaming, ejusdem Ord., divina in oratorio defuncti peragere, ad instantias Patris Mueninckshoven, qui magno apud consulem Bambeek habetur loco, permissum erat. Sed aspera ut ajunt, sors multis est comitata malis; siquidem et iste non magno temporis intervallo e vita ereptus est. De successione illius hactenus nihil certi constitutum videtur. Verum Ds. Intern. Brux. ego, Ds. Wyckerslootius et Pater Tax Ord. S. Aug. provincialis, omnem lapidem moturi sumus, quatenus alter ejusdem Instituti missionarius ihidem surrogetur; idque vel ideo cum majore boni successus spe, quod dictus Ds. consul patri Mueninckshoven valde propensus, sit modo consulum praesidens.

Sub hujus anni initium baluvii aliqui a pastoribus subscriptionem: num essent Jesuitae, doctrinae aut sententiis illorum adhaerentes, extorserunt, quod tarnen fraudulento refractariorum ingenio invectum, nullam sequelam habuit. Horum aliqui, nominatim Krijs, Donkers et Ahuys, nullius ad factionem suam promovendi laboris pertaesi et in importunis apud Ordines

Sluiten