Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

num, egi in respectivis districtuum illorum catalogis, pront etiam de reliquis mutationibus in civitate Amstelodamensi, factis.

In reliquia locis: Eehenolandia nimirum, Delphlandia, Schielandia etc., quae omnia una cum Zelandiae provincia subsunt archipresbyterali gubernio D°* Florentii Oaroli van Beaumont, viri insignis et in rebus Missionis nostrae plurimum versati, non memini aliud notatu dignum accidisse, praeter ea quae circa religiosos in civitate Goudana et pastorem saecularem , Gerardum Langeveldt in catalogis Rhenolandiae et Schielandiae retuli.

Quod attinet P. P. Soc. Jesu, in provincia Hollandiae; licet iis sacra palam operari sit vetitum, non desinunt tamen in Stationibus suis latitantes, temporibus accommodis, apud suos officio clanculo fungi; nee dubium, quin ut saepius contigit, sensim sine sinu sint progressuri: cum enim deputati ex quibua Ordines creantur, singulis trimestribus et magistratus quotannis mutentur, Ordinum decreta creberrimis mutationibus obnoxia esse, non raro et semel ac iterum boe anno in civitate Amstelodamensi, compertum est.

Hujus autem rei, dictis P. P. tanto spes major aflulgebit, quanto refractariorum apud Ordines imminuetur authoritas, quam etiam bisce temporibus revera multum viluisse, vel ex eo patescit, quod supplices ipsorum libelli, quibus Ordinum ad obtinendum archiepiscopum Ultrajectensem [aures?] obtuderunt, non una vice rejecti sint. De qua interim electione, quasi, minime neganda, sibi nimium polliciti, varias scriptiunculas in lucem protruserunt, per quas larvata sua Jura stabilire, et consequenter electionem legitimam fore, vulgo persuadere conati sunt; sed ante victoriam cecinere triumpbum.

Sluiten