Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In novissimis meis Ex*®“ Vestram rogavi, ut ad imponendum finem liti meae circa vicariam S. Antonii, Eomae pendenti, sua officia interponere non gravaretur, quas Vestrae recte traditas esse non dubito, iisque etiamnum insisto.

Duos sacerdotes nuperrime ad Stationes satis praeclaras evexi: nimirum Joêm Theodorum Kerckman in Oastricona; loco D°’ Gulielmi Cavellier, prope Harlemum; quondam collegii de prop. Fide alumnum, et Cornelium Backer in Ilpendam, e regione civitatis Amstelodamensis, qui et ipse studia sua in ürbe absolvit, quique tam insignia dum sacellani exstarent, praebuerent boni pastorie indicia, ut plurimos ab iis fructus prolatum iri, merito liceat confidere. Oaeterum quamvis nihil attentione Excell**® V*"'®® dignum in bac Missione occurrerit, non |)ossum tarnen Exc*“ Vestrae celare nuntia, quae Ohristianus Deckers Oliviae, qua parte subest Missioni Hollandicae, archipresb’’ bisce diebus significavit circa monacbum quendam, Boekboldiensem, Ord. S. Franc., nomine Schut, qui iterum ac tertio a religione defecit omnesque in ducatu Oliviensi pudoris ac bonestatis limites perfregit, et rebus nostris Olivientibus: Maximilianum Rhenes, domus S. Qregorii Embricae seniorem adversus nos excitando (de quo latius in Memoriali meo ad Em°® P. P.) non parum immiscuit. Hic monachus Tidens sua in nos molimina ac deblateramenta a rage probari, magnum propterea sibi bonorem deferri, in summam arrogantiam elatus ac humilem Ordinis sui habitum exosus, jussit sibi vestes -violaceas confici, iisque indutus die S. Joannis Bapt. sacra, qua rex regimina sua lustraturus advenerat, obambulabat medius inter officiales in foro civitatis Calcariensis, prae superbiae tumore, se gradi vix sentiens.

Sluiten