Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ipsorum molimina: siquidem quo semper pede Eomano-Catholici pergunt, quin ipsi refractarii, qui Steenovium in archiepiscopum ültrajectinum jam eligerunt, tantum apud patriae moderatores hactenus efficere non potuerunt, ut his asaentientibus ei manus imponantur, a quo tamen nequissimo ausu, übi consensum obtinuerint, non destituri videntur; quantumcumque etiam divinitus admoniti, ut nuper in subita extinctione Francisci Verschuuren, praesidis in seminario ültrajectensi, LoTanii, hujus rei indubie non exigui promotoris, compertum est. Interea episcopus Babyloniae, a quo sacrilegam hanc manuum impositionem expeetant, in Frisiam profectus est, sacramentum Oonfirmationis collaturus. Verum cum extra civitatem Leowardiensem, nulli ibidem refractarii reperiantur, quarta parte unius horae facile absolvit, et mox, ut Ordinum ad consecrationem impetrato consensu, praesto sit, in Hollandiam reversus est. Ultrajecti commorans speraveram fore ut aliqui ex male ordinatis sese subjicerent, quod tamen paulisper adhuc delatum est. ünus illorum jam palam asserit se ordinatum esse ab episcopo Senensi in Gallia.

Seminarium Ultrajectense, de quo mox dicebam, utpote ad Missionem nostram revera spectans; dexteritate D"* Intern. Brux. nunquam Missioni nostrae intermoritura, ope Excell“’ marchionis de Pree, supremi in Belgio-Oatholico gubernatoris, in nostram potestatem subactum est. De quo quum idem Dn"® Intern. Sacram Congregationem indubie edocuerit, nihil opus est bic, a me Emm*‘"® Vrae referre.

In eodem Memoriali de 14 Septembris quaedam narravi de litte nostra Cliviis pendente, cujus finem praeter opinionem needum attingimus; brevi tamen ita referente mihi et archipbro D°° Deckers finiendam

Sluiten