is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1895, 1895

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vitae sustentationem spectant, sollicitudine liberari valeam; dum interim pro diuturna V“'“ incolumitate orare non cessans, venerabundi cordis affectu subscribor.

Arnhemii 19 Nov. 1723.

Beatissime Pater. [XI Jan. 1724].

Deus, qui arbitratu suo cuncta moderatur ac regit et omnia in Ecclesia sua per Sanctitatem Vestram fortiter et suaviter disponit, renesque ac corda scrutatur, novit qua animi promptitudine ac bilaritate prudentissimae ordinationi acquieverim, audito nuntio, quod provinciam, quam buc usque ex benignitate Vestra gessi, alteri mandare, novumque vicarium, cum Ordinum Hollandiae consensu, evidentissima spe seciiturae tandem tranquillitatis, constituere Sanctitati Vestrae visum sit. Candorem itaque, quo semper Sedi in bonum Missionis servivi, in hac rerum crisi, ut non modo testarer verum etiam aliis praeirem exemplo, neovicario, viro vita ac moribus conspicuo, in gralulatoriis operam ac studium meum non modo ultra ac lubens addixi; sed et archipresbyteros pro viribus disposui ac oravi, velint illum venerari, amplecti et in omnibus ac singulis, velut mihi quam promptissime fecerunt adjuvare; nee dubito, quin rectissimam banc Sanctitatis Vestrae dispositionem obedientes suscepturi sint, illique pro desiderato felici exitu opitulaturi.

Indulgebit autem Vestra, quod pedibus advolutus submississime rogem, quatenus humillimi servi ac filii sui, qui quod Sedis authoritati, hisce in partibus tuendae Missionique pacificandae unice intentus