Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

riensi missus. Suspenso Sebasteno, hanc facultatem praetensum ültrajectense capitulum sibi arrogavit, et In subsidium senis illius, qui propriam domum et pro■ventus habet, Backhusium misit.

Backhusius intelligens, Sebastenum a sacra Oongregatione obtinuisse facultatem praedictam ad quinquennium, vebementi angore et animi inquietudine afficitur, Erckelio dubium suum dissolvendum proponit: au scilicet capitulum illam facultatem a sacra Oongregatione haberet? qui respondit: minime; quo pede igitur aut cujus aucthoritate, inquit Backhusius, eo me mittitis? Eespondit Erkelius: quia vicinior est noster episcopatus; replicabat Backhusius: atqui episcopatus Hamburgensis, Bremensis, Verdensis, Osnabrugensis, muite viciniores sunt; quinimo est aliquis vicarius aplicus septentrionis (: abbas S. Stephani epus Spigae, quem ego optime novi;) qui vicinior est: ergo etc. Erckelio ad boe muto, Backhusius Vianam mittitur, übi in capituli praetensi juribus scrutator assiduus, mendacia illorum et fraudes feliciter detexit.

De terra Noordstrandt, in qua insignia nrae Missionis bona pro parte ad sustentatiouem vicarii apostolici destinata, sita sunt, postea latius; dum de medio quo haec acquiri poterunt melius per eum instructus fuero; id quod cursori sequenti expecto.

Ex litteris Excell™**® Vrae Gratiae collegi, aliquem de iis, quae circa festa pascbalia in Statione Vianensi acciderunt, Vram edocuisse, quasi Backhusius Patri Societatis Jesu obesse voluisset; sed Backhusius candide protestatus est, haec omnia a veritate esse alienissima. Kes ita se habet. Quum Haftenius in domum pastoralem a praetore introduceretur, cogebatur Backbusius alicubi, non domicilium tantummodo, sed et

Sluiten