Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ook moet hy de burgerlyke en rechterlijke macht reformeeren.

Haec via si semel sit patefacta, tninori negocio ad alia reformanda veaietur. Qualia autem sint lila, ignorare non possunt qui rebus sacris aut profanis hactenus praefuerunt. Primam vero curam non abs re bic adhibendam esse diebus festis censemus, quorum procul dubio in Inferiori Germania coepit major esse neglectus per liberas illas potationes, quae ejusmodi diebus maxime exercebantur; ita quidem ut apud laicos non ad alium finem aut usum dies festi videantur instituti quam ad ebrietatem, commessaliones et quae bas comitari solent libidines. Hinc deinde celebrari coeperunt conventicula conspirationesque liberius babitae; binc coneionatores liberius admissi, qui hujusmodi impuritatibus faciles laxarent habenas; binc caudae vulpium infernalium conjungi coeperunt, quae postea feralibus facibus accensae, vineam Domini inflammarunt et agrum segetibus plenum devastarunt; binc denique publica rebellie vires accepit majores.

De usuris autem quid dicetur ? Certe illarum impunitas et licentia legitimum omnem mercatum propemodum in turpe lucrum convertit, ut metuendum sit, ne Deus bis offensus praeclarissima evertat emporia illorumque opes ad alienos transmittat. Judicia vero et tribunalia ita corrupta videas, ut leges et juris libri non justitiae sed iniquitati servire videantur. Vix ullum bic discrimen tribunalis ecclesiastici et civilis; tractat clericus secularia, politicus sibi arrogat sacra, omnium bic rerum confusie.

Quantum etiam mali in Belgiam convexerit luxus fastusque nobilitatis, praesens testatur calamitas. Dum enim vassali regii liberum sibi putarunt vestitu pre-

Sluiten