Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quod summopere verebar, ne siqua temere a me profecta fuisset oblatae conditionis repudiatio, multis persuasum fuisset, me non tam ad magnitudinem animi gublimiora quaeque aspernantis quam ad qualitatem angustissimi episcopatus respexisse. Et ob ld animo mecum expendens perpulchram praeberi mibi occasionem, omnibus patefaciundi non solum candorem meae intentionis, verum etiam nee paupertate nee ullis laboribus quamtumcumque aerumnosis ullatenus terreri posse, quo minus urgente necessitate publica me prcmptum exhibeam, durissimam quamlibet provinciam inter pastores militantis Ecclesiae Dei fortiter sustinere. Oredidi me tandem consulto facturum, si fraetus fiducia divini auxilii oneri imposito me humiliter subjicerem.

Quocirca eandem Tuam Sanctitatem supplex et quam possum demississime rogo, quatenus, pro singulari sua in alQictissimos pietate dignetur beneficium confirmationis Apostolicae ‘) mibi nedum clemeuter, quinimo et gratis impartiri. Quod quidem ipsum pluribus ab eadem Tua Sanctitate obtestarer, nisi Orbi simul ac universae ürbi notissimum esset, inter omnes episcopatus Belgicos omnino nullum reperiri, cujus calamitates ulla ex parte comparabiles sint cum miserrima ecclesia Middelburgensi. Nam illius non solum universa templa profanata, convulsa, diruta et conculcata, verum etiam ipsa civitas cum potiori parte totius diocaesis a sectariis hostibus detinetur. Superest Deum Omnipotentem vere ex animo ut rogem, quod dignetur eandem Tuam Sanctitatem ad nominis sui exaltationem et orthodoxae religionis catbolicae tutamen et protectionem quam

') Zij volgde ten spoedigste en in Augustus van hetzelfde jaar werd Johannes Strijen te Namen geconsacreerd. Vgl. Historia Episc. Middelb. p. 2t.

Sluiten