Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

H, Vordenus stelt een nader onderricht op, en biedt dit, samengebonden met vorenstaanden brief, welken hij middelertijd uit Overijsel had ontvangen , den Prelaten van Brabant aan.

Brussel, vermoedelijk op ’t laatst van September 1623.

Ad pleniorem instructionem de compensatione bonorutn ecclesiasticorum pro Transiselania, exponitur;

Quod promissam compensationem bonorum ecclesiasticorum praelati Brabantiae videantur concessuri nimis parvam, cum illa quam requirimus, tantilla sit, ut minor exigi vel sine verecundia ac gravi suorum oblocutione a decano acceptari non poasit.

Et mirum si in tantillo praelati Brabantiae forent difficiles, cum forte quidam illorum singuli tantumdem vel duplum praeter alia damna bosti pendere debuissent. Certe ante factam concordiam viginti millibus et pluribus forte libenter illam generalem confiscationem et gravissima damna executionum redemissent. Prudentius ab initio illam ab ipsis compensationem exegissemus. Attamen vel tantillum saltem concedant et ad expensas succurrant oportet, vel patiantur Ecclesiasticos in Transiselania uti jure et possessione sua. Oogit urgere necessitas et paupertas, vastata jam per Oaesarianos milites patria, rusticis fugatis, vulneratis, occisis, exustis.

Similiter requirere videutur praelati Brabantiae securitatem, ne postea rursus a quopiam molestentur vel oriantur contentiones. Quamobrem necessarium videtur fieri ordinationem talem, per quam etiam illorum num-

Sluiten