Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

testiumque infrascriptorum presentia, personaliter eonsti tutus venerabilis vir dominus ac magister Michael Hetsroeij sacre theologie Baccalaureus formatus, curatus ac verus pastor ad parrochialem ecclesiam divi Mcolai Campensis nominatus ac presentatus a spectabilibus et magnificis viris Consulibus et Senatu Oampensibus, ad quos nominatie presentatie seu quevis alia dicte parrochialis ecclesie collatie, provisie seu dispositie toties quoties vacare contigerit pleno jure patronatus laicalis dignoscitur pertinere ex una, ac spectabiles et egregii viri Consules et Senatus Campenses, patroni seu collatores dicte parrochialis ecclesie ut premittitur, ex altera partibus. Ibidem antedictus dominus et magister Michael Hetsroey pastor seu curatus nominatus et presentatus, attendens et considerans decretum apostolicum spectabilibus viris consulibus ac Senatui Oampensibus collatoribus seu patronis laicis concessum etc. Quocirca prenominatus dominus et magister Michael. S. theol. Baccal. form. omnibus melioribus modo, via, jure et forma quibus melius et efficatius potuit ac debuit, potest et debet in mei notarii publici testiumque infrascriptorum presentia confessus est, se acceptasse et de presenti in Dei nomine acceptare rectoratum et curam animarum dicte parrochialis ecclesie divi Nicolai Campensis cum protestationibus suo libero arbitrio et consensu factis, nullo metu, fraude, dolo, seu aliqua sinistra machinatione seductus, promittens mihi notario publico infrascripto tanquam publice et auctentice persone solemniter stipulanti ac recipienti vice ac nomine dictorum dominorum consulum et Senatus Campensis omniumque et singu-

1) Zie den tekst in de geheel gelijkluidende akten der vorige pastoors.

Sluiten