Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Octobris die nona per notarium pubHcum stipulato instrumento latius habentur et continentur; cui quidem appellationi per ecclesiam metropolitanam, clerum et universitatem Colonlenses, ut premittitur, interjecte, supradieti E™ dominus episcopus [ac domini prelati, decaui et capitula ecclesiarum predictarum] Trajectensium eorundem nomine (uti subjunxerunt) adherere requisiti, considerantes requisitionem bujusmodi fore justam et rationabilem appellationemque memoratam ex justis, legitimis et maxime necessariis causis, siquidem pro fide catholica et ritu ecclesiastico ab Apostolis et sanctis Patribus nobis tradito conservaudo fuisse et esse interpositam, quodque volumen bujusmodi sub falso titulo catbolice reformationis maximam in ecclesia Dei difformationem novationemque et confusionem induceret, ut puta omnium de fide et religione cbristiana recte sentientium judicio multipliciter perniciosum et dogmatibua scatens bereticis palamque et aperte, nedum per apostolicam sedem et imperialem majestatem, sed sacris etiam Patrum decretis et generalibus Conciliis ab antiquo condemnatis, quandoquidem librum bunc asserentes dogmata pene omnia Lutberi, Pbilippi, Buceri et aliorum id genus sectariorum et bereticorum citra ullam dissimulationem continere, denique verum illorum dogmatum praxim et exercitium docere et ad merum Lutberanismum vitamque communem simplicem populum instituere, ideoque nolentes in boe fidei negotio diutius tacendo et dissimulando taciti favoris presumptione et occulte societatis scrupule notari, quin potius catbolice spiritu excitati, in antiquis sanctorum Patrum traditionibus rituque et ceremoniis multis jam seculis ab Ecclesia receptis et usitatis continuare vicinoque incendio otius succurerre et in Apostolice Sedis devotione

Sluiten