Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

praefatae evictiones impediri possent, factum est quod occasione debiti centum florenorum evicta sunt bona, quae valent mille florenos et amplius. Quum autem saepe multumque sit laboratum, ut bonis mediis tam irrecuperabili darano obviam iri ac bona, quae restant, a similibus evictionibus praeservari possent, tandem tractatum est cum Guilhelmo Maes, tanquam procuratore Aegidii Hofifman, item Anthonio, Ancelmo nee non Gerardo Wolffart, hoe in negotio soeiis, ita quod praefati mercatores ex praefatae abbatiae bonis titulo emptionis acciperent circiter mille jngera terrae in ducatu Geldriae, in Thielreweerdt, in comitatu Burensi ac Culenburgensi sita, secundum tenorem contractus desuper initi, cujus copia huic est annexa; idque in eum finem, ut nummis ex praefata venditione provenientibus restantia praedictae abbatiae bona ab oneribus et debitis, quibus sunt obligata et gravata, liberari ac a praefatis evictionibus praeservari possint, quae alioqui certum est vili pretio distracta iri, quemadmodum eadem etiam nunc fere omnia vel evicta, vel in antechresim data, vel hypothecae ac pignoris nomine sunt obstricta. Verum quum propria nostra authoritate ac citra consensum superiorum nostrorum hac in re nee possumus (pront nee debemus) quiequam statuere, recessarium duximus rem omnem ad Beatissimum nostrum Patrem Summum Pontificem (quum superiorem nostri ordinis commode adire non possumus) deferre, humiliter supplicantes quatenus iis, in quibus nunc abbatia nostra constituta extremis necessitatibus, paterna affectione perpensis, eidem nostrae abbatiae subvenire ac contractum praefatum confirmare ratumque liabere, speciali indulto et decreto desuper concedendo dignetur, ut bona, quae abbatiae praefatae restant,

Sluiten