Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in Erenweltz, in castro domini Moguntinensis incluaus quasi per duos annos cum dimidio; et interim non vidi aliquem hominem nisi custodem meum, nee habui sigillum neque incaustum nee pergamenum, et sum innocens illorum instrumentorum coram Deo et hominibus. Si ego aliquid scirem de factis illis, libenter scriberem vobis; sed queratis quis sit ille, cui ego dederim illa instrumenta, et quomodo et qui dederit michi, et queratis de pecunia; vos invenietis me innocentem facti illius, quia juxta data instrumentorum, que sunt talia; anno Domini 1384 in Augusto, et ego fui in vinculis et custodia domini Moguntinensis in Erenveltz anno Domini 1383 in die Passche usque ad annum Domini 1386 usque ad feriam terciam ante festum beate Marie Magdalene. Tune primo recessi de Erenveltz in Confluenciam ad dominum Treverensem; ibidem feci fidem cum amicis meis, quod non deberem illata michi et de captivitate mea vindicare. Et eciam in instrumento uno scribitur, quod sit datum in Colonia, et in alio scribitur, quod sit datum in Moguncia, et utique ego fui in vinculis in Erenveltz et in clausura, ad quam nullus poterat habere accessum, nisi solum ille famulus qui custodivit. Et coram Deo et hominibus innocens sum illorum instrumentorum et illius dispensacionis: sic adjuvet me Deus! Et rogo humiliter graciam et misericordiam et spacium penitencie pro delictis et peccatis meis a reverendissimo domino meo et ab omnibus amicis suis.

Sluiten