Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

11. Eisch van den procureur bij het hof van den bisschoppelijken oflaciaal. (1388 Maart 9.)

Articulos infrascriptos cum peticione summaria dat, facit, exhibet et probare intendit procurator curie vestre, venerabilis domine, douaine officialis curie Trajectensis, actor, contra Jacobum fratrem ordinis Minorum, in vestra custodia detentum reum in causa criminali, que vertitur coram vobis inter partes predictas , sub protestacione, quod licitum sit et salvum maneat *) dicto actori hujusmodi articulos mutare, corrigere, declarare eisque addere et subtrabere ac alias de novo dare tocies quocies sibi visum fuerit expedire, et aliis protestacionibus debitis et consuetis, quibus singulariter singulis per partem principalem in sua propria persona, tamquam per illum qui melius scit veritatem, responderi (oportet) quod credit vel non credit, absque aliorum verborum conciliacione, juramento me(dian)te.

1. In primis igitur dat, facit, exhibet et probare intendit idem actor, quod dudum anno Domini 1376 vel circiter, videlicet pontificatus felicis recordacionis domini Gregorii pape XI anno quinto, idem reus, sue salutis immemor et a regula ordinis fratrum Minorum apostatare cupiens, quandam litteram sub specie bulle apostolice fecit et fabricavit et illam litteram cum bulla plumbea et filo canapis more Romane curie, prout subtilius potuit, linivit et bullavit et dicte littere diversa signa et circumsubscripciones, litteris apostolicis

O HS. meneat.

Sluiten