Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

apponi consuetas, apposuit, ad finetn qnod ipsa littera falsa vera bulla apostolica hominibus prima facie appareret. Sicque fuit et est verum habitum, factum et reputatum palam, publice et notorie. Affirmat.

2. Item quod idem reus dictam litteram falsam ut veram bullam apostolicam diversis hominibus palam et publice ostendit et publicavit, et ejus vigore et pretextu sibi nomen et honorem episcopi et dignitatis episcopalis Lavacensis false et dolose assumpsit, seque pro episcopo Lavacensi gessit et episcopum nominavit, eciam palam, publice et notorie. Affirmat.

3. Item quod premissa vera sunt, quodque de eis fuit et est publica vox et fama in civitate et dyocesi Trajectensi et locis aliis diversis. Affirmat.

4. Item quod idem reus post hec virtute false littere predicte, ut asserit, se per quendam pretensum Jobannem Yponensem episcopum et alios duos fratres Minores, ut asserit presbyteros, contra formam et disposicionem juris communis et alias nulliter et de facto in episcopum consecrari, ymmo pocius execrari, fecit et procuravit. Affirmat.

5. Item quod post hec idem reus vigore dicte false littere seu bulle multis annis et temporibus se de olßcio pontificalis dignitatis intromisit, ordines celebrando, ymmo pocius prophanando, et alia faciendo, que ad ipsum officium dinoscuntur pertinere; et dicta littera falsa usus fuit palam, publice et notorie. Affirmat.

6. Item quod premissa vera sunt, quodque de eis fuit et est publica vox et fama. Affirmat.

7. Item quod idem reus premissa omnia et singula fecit, fabricavit et perpetravit in omnipotentis Dei offensam et sancte matris ecclesie fiJeique (Jatholice et

Sluiten