Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Hubertus episcopus Yppusensis, Bertoldus epiacopus Lindunensis, Andreas episcopus Musconiensis et Jacobus epiacopus Sareptensia, conjudices in negocio infrascripto.

Presidente rationis imperio in animo judicantis, sedet in examine veritatis pro tribunali justicia et quasi rex in solio judicii rectitudo, de cujus ore procedit gladius bis acutua, cujus etiam aapectu terribili proprie voluntatis diasipatur arbitrium reproborumque noxius 1) appetitus absque peraonarum delectu sub juris regula limitatur. Hec enim fuit eterni providentia Judicia, de cujus vultu recta judicia procedunt,ut judices constituerentur in orbe, qui justiciam diligunt, filios hominum judicent et pro modo culpe feriant delinquentes. Sane cunctis inauditam seculia immanitatem tuam, qui caput es scandali et petra offensionis, non sine grandi cordia meaticia attendentes et tuam infaustissimam temeritatis audaciam, que nimirum celum perturbat et terram tremere facit, crebris suspitiosisque angustiis recensentes cogimur, ut contra te ad debite quam meruisti amimadversionis vindictam , exigente justicia, procedamus.

Christi igitur nomine invocato, pro tribunali sedentes et solum Deum pre oculis babentes, communicato nobis virorum prudentium et jurisperitorum conailio plurimorum, quia nobis per tuam confessionem et alias evidenter et legitime constat, quod tu literas apostolicas falsaati ac titulum pontificalis apicis temerarie et fallaciter usurpare et tibi asscribere et per (eam) quamplurimia hominibus ordines minores et majores

’) HS. vox jus.

HS. infantissimam.

Archief XXIV.

14

Sluiten