Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

vendi, fecit quoque Majestas sua super ipsis expediri literas pateutes ad Praesides omnesque officiatos, magiatratus et judices illarum partium quo ipsis omnem assistentiam in negocio ipsis commisso exhibeant cum copia instructionis pro officie Inquisitionis olina expeditae.

111. Petit autem Majestas sua, ut dicti Inquisitores quamprimum itineri se accingant et eo se conferant, accedendo primum Leovardiam, ibique literas Praesidi et Senatui Frisiae scriptas (quarum copia ipsis dabitur) presentent, ac cum ipsis de meliore hujus muneris executione conferant ac consultent, a quibus particularem informationem sunt recepturi, dantes ante omnia operam ut Anabaptistarum baeresis, quae ad totius status publici perturbationem tendit, ibidem extirpetur.

IV. Et quoniam hoe, non tam suppliciorum terrore, quam recta simplicium hominum instructione et doctrina perfici posse hactenus compertum fuit, in primis de pastorum conditionibus inquirere debebunt, et sicubi repererint non sana doctrina preditos vel ad docendum ineptos, poterunt cum senatu de eis amovendis vel alio adhibendo remedie deliberare.

V. Cum vero nonnulli ex eis novarum doctrinarum curiosi libros nonnunquam prohibitos legant, ac cum judicio careant, quicquid illis primo fit obvium amplectantur, erroresque deinde ad simplices transmittant, operae precium erit, ut juxta captum ac conditionem pastorum ipsi commissarii, bis quibus opus erit praescribant, quibus libris deinceps in simplici populo docendo uti debeant.

VI. Gum etiam sacerdotum nonnullorum vita multos scandalizet et male de doctrina catholica sentire faciat, id quoque curent commissarii, ut secundum decreta et canones vita illorum reformetur. Ad cujus

Archief XXIV.

•" W V.J 15

Sluiten