Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Et tres Frisones, pastorem scl. in Hantum, pastorem in Brantigum *) et vicarium in Grau, qui poenitentes et revocantes suos errores acceperunt singuli sententiam pro meritis suis. Praeter istos antea fuerunt deprehensi in erroribus pastor in Dreesum , vicarius in Dreesum , pastor in Rynsemagees et Ticarius ibidem, vicarius in Hantum, pastor in Oppenhusum, vicarius in Nes, Dominus Joannes Gereonis praebendarius in Leverdia, qui omnes convicti ex propriis confessionibus suis et exinde poenitentes acceperunt (poenas) suas condignas, post abjurationem vel retractationem errorum suorum, condemnati in expensis etc. Et quidem tres ex praedictis, vdlc. pastorem in Hantum, pastorem in Oppenhusum, vicarium in Nes condemnavimus ad studium triënnale üniversitatis Lovaniensis; quartum scl. vicarium in Dreesum similiter condemnaturi, nisi aufugisset. Nam ipsius sententia concepta erat, sed citatus ad audiendam sententiam suam non comparuit. Deinde quaesitus per substitutum procuratoris generalis fuga elapsus est. Quapropter conceptam sententiam ejus tradidimus consilio, ut cassaret placetum principis, quod babebat super vicaria sua, illumque si rediret compelleret ad praedictum triënnale studium Lovaniense etc.

Monasteria insuper multa visitavimus, et post visitationes ea, quae corrigenda forent, in articulos redigimus, porrectos senatui Frisiae, atque exinde porrigendos Regiae Majestati.

Multos etiam apostatas reduximus ad sua monasteria. Septem quidem invites, scl. per apprehensionem, ex quibus tres coëgimus ad sua monasteria in Frisia, et

') Brandgum. 2) Driesum bij Leeuwarden, Rinsumageest.

Sluiten