Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sacramentum, *) si forte super hoe eum duxeritis requirendum, dantes eidem mandatum generale et speciale coram vobis et dicto capitulo nomine nostro comparendi, nos defendendi, negocia nestra et monasterii nostri proponendi et pertractandi, statuendi et salubriter ordinandi, consenciendi et, si necesse fuerit, fidem taciendi de premissis et totaliter in ipso negocio, quantum causa (?) permiserit, procurandi, impetrandi, contradicendi et consenciendi ac eciam appellandi tociens quociens sibi Tisum fuerit expedire, appellacionem seu appellaciones bujusmodi insinuandi et intimandi, Apostolos petendi et recipiendi ac ipsam et ipsas prosequendi, unum vel plures procuratorem seu procuratores loco sui substituendi, eundem seu eosdem revocandi et onus procurationis bujusmodi in se iterum reassumendi, toties quoties sibi visum fuerit expedire, et generaliter omnia alia et singula faciendi, que in premissis necessaria fuerint et optima, eciam si mandatum magis exigant speciale, ratum, gratum et firmum babituri, quidquid per ipsum procuratorem nostrum ac sustituendum ab eo in eodem negocio dictum fuerit sive factum. Et boe omnibus notum esse volumus et constare. In quorum omnium et singulorum premissorum fidem et testimonium nos abbas prefatus patentes litteras sigilli nostri appensione fecimus communiri. Datum et actum Trajecti infra monasterium nostrum sancti Pauli predictum sub anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo quarto, mensis Maji die vicesima.

Gelijktijdig afschrift in den „Rapellarius“ van den abt, Rijksarchief-Utrecht 2® iiuppl. Invent. n°. 276,/’IS’^—19.

') Hs.: sacramenti. Yls.-. procedendum. )I%.:prosequendum.

Sluiten