Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

aostri curas tune ad sue debite dignitatis sublevare fastigia et de talentis nobis creditis fructum posse centesimum reportare, perspicimus, dum cotidiana solicitudine motus affectionis nostre sincera caritate perspicuos ad ecclesias locis et subditis nostris congruas edificandas dirigimus pro augmento divini cultus et incremento devocionis christiane. Quum itaque, s(icut) d(icitur), pro parte vieinorum de Hilphersim in parrochio de Laer nostre dyocesis nobis fuit huiniliter expositum, quod ipsi eandem suam parrochialem ecclesiam de Laer, que spacio satis magno a vicinio de Hilphersim predicto et loco habitationum suarum distat, tum propter bujusmodi distanciam et itineris intervalla locave brumali tempore aquosa ac viarum discrimina et periculosa ut onerosa passagia, tum propter alias varias causas rationabiles et raciones evidentes accedere et ejus frequenciam colere ac divinis officiis, prout decet, interesse et monita salubria audire, Sacramenta ecclesiastica, etiam plerisque tempore necessitatis, suscipere et alia caritatis opera adimplere commode non valentes, sic quod plerique ipsorum propter premissa sine Sacramentis decesserunt, pio spiritu moti proposito aliam novam parrochialem ecclesiam eis magis commodosam et a parrochiali ecclesia de Laer predicta penitus districtam erigere et dotare cupientes, capellam de Hilphersim in Ticino predicto infra limites parrochie de Laer situatam et per ipsos constructam et edificatam in honorem omnipotentis Dei et beate Marie Virginis ac sancti Viti Martyris consecrandam in suam parrochialem ecclesiam, consensu curati ecclesie matricis de Laer predicte ad hoe accedente, erigi desiderent, predicte matrici ecclesie de Laer et curato ipsius pro tempore pro proventibus, oblacionibus, emolumentis et

Sluiten