is toegevoegd aan uw favorieten.

Archief voor de geschiedenis van het Aartsbisdom Utrecht; bijdragen, 1900, 1900

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

AmpUssime Dominc,

Non dubitamus, Ampl. Vestram iii id curam oniiiem inipeiidere, ut illos tantum ex alumnis suis Missioni inservieudae proponat, qui vere capaces sunt et omni exceptione majores. Sancituni tarnen inveninuis a praedecessoril)us nostris, ut qui ad S. Ordines forent promovendi, examini salteni se subjicerent Lovanii, übi constituti sunt examinatores syiiodales, qui exactam nobis reddunt rationem candidatorum quoad onmes qualitates, antequam dimissoriales concedamus: quasi sub oculis nostris probantur et rigide exercentur, ut non tantum ad ordines sed ad curam gerendam apprime reperirentur idonei, sicut missionarios decet. Hinc usum et legeni laudabilem meditabaniur confirmare. Accesserat etiani suspicio, quod aliqui juvenes Hollandi deserentes universitatem Lovaniensem Duacuni tenderent, rigidiora experimeuta effugiendi gratia, spe freti, sub simplici professoris testimouio ad sacros gradus ascendendi.

Considerantes au tem ea, quae in litteris 2 7 elapsi mensis exposita fuere ai) Ampl. Vestra et pluries ab aliquibus archipresbyteris Hollandis, suo regimini Universitatique Duacensi debitas laudes tribuentibus, non intendimus pririlegia, a praedecessoribus nostris collegio suo collata, et consuetudinem justa ratione receptam infringere, dummodo certa statuatur methodus, qua plenarie conscientiae nostrae et muneri satisfacientes in re taiiti momenti,

a qua pendet Missionis status et incrementum, tuti utidequaque simus de eximiis meritis clericorum, quos ad sanctuarium introducimus. Super ista methodo prolixior facienda erit senno. Sed cum prope instant Quatuor Tempora, et per aegram valetudinem tempus non vacet singula adamussim recogitaudi, interim:

10. Constituimus examinatores Ampl. Viros Praesides Angli collegii et Hybernici, qui juvenes ad Ordines anhelantes experiantnr, regidissime vero et si utile sit pluries et frequenter (eos) qui Sacros Ordines petunt titulo Missionis; cnni non amplius sit recessus et quasi pastores in Vinea Domini tractu temporis judicentur, ita nt ad implenduni ministerium saltem in liniine debeat apparere certa et superabunda idoneitas.

20. Relationem ad nos transmittat exactissimam de qualitatibus cujnscumque, de indole, moribus, ingenio, pietate, prudentia, examine, interstitiis, si desint, exercitatione Ordinis, exercitiis spiritualibus devote peractis, et similibus. Tanquam in speculo