Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

donacione simplici, que fit inter vivos, prefate ecclesie Trajectensi bona infrascripta. In primis unum jocale pulchrum seu clenogium argenteum deauratum, habens in sua circumferencia quasdam columpnas seu pilernas, et desuper capsulam quandam, argenteas deauratas, in quo quidem dicto clenogio seu jocali eciam existit cristallum pro venerabili Sacramento Corporis Christi deferendo, quale vero jocale sen clenogium prefatum aliter stare consuevit in capella habitacionis dicti domini prepositi, que est infra emunitatem ecclesie sancti Johannis Trajectensis situata. Item tres pelves magnas argenteas ad illum finem, ut in eisdem ipsorum dominorum canonicorum, chorisociorum et aliorum clericorum de gremio dicte ecclesie Trajectensis existentium pedes lavarentur in Cena Domini, quando officium ad hoe deputatum tune celebrari contingat. Item quasdam massas seu laminas argenti circa quatuordecim marcas, ut dictus dominus prepositus asseruit, ponderantes, ut ex dictis massis argenti fierent tres amphore argentee, ex quibus singulis annis in Cena Domini ministrari possit aqua pro locione pedum dictorum dominorum et clericorum facienda. Et insuper clenogium, massas, pelves argenteas omnes et singulas suprascriptas dictus dominus prepositus et archydiaconus su is manibus propriis venerabili viro ac domino domino Lubberto 801, decano ecclesie Trajectensis donavit, tradidit, transtulit realiter et concessit ad usum dicte ecclesie Trajectensis in signum et translacionem dominii acquirendi ipsi prefate ecclesie Trajectensi, reten to tam en dicto domino preposito in clenogio, pelvibus, massis argenteis vel amphoris ex eisdem fiendis, pretermissis omnibus et singulis, usufructu; super quibus omnibus antedictis prefati dominus prepositus et decanus a me notario subscripto

Sluiten