Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Item vobis denuntiamus, quod scabini et consules civitatis ïrajectensis nobis promiserunt et litteids, sigillo civitatis sigillatis, firmaverunt, quod portam civitatis versus nostram ecclesiam deberent aptare ad hoe quod currus equitum in dictam portam jjossent intrare continue et exire; qui scabini et consules contrarium facientes, ipsam portam multis annis indebite concluserunt: et vos, Heet sepius viva voce contra dictam injuriam et violentiam rogatus et monitus, ecclesiam nostram, ut tenemini, minime defensatis.

Nos considerantes, nos in premissis et nostram ecclesiam contra justitiam pregravari, supplicamus humiliter et devote quatenus jura ecclesie nostre, prout juramento astricti tenemini, illesa dignemini conservare et Ottonem de Buren militem, injuriatorem predictum, ut ab occupatione decimarum desistat et ecclesie nostre et nobis satisfaciat super injuriis et dampnis illatis, ac dictos scabinos et consules, ut portam ad hoe aptent quod currus intare possint continue et exire, tamquam spiritualis et temporalis dominus spiritualiter et temporaliter compellatis. Alioquin secundum consuetudinem ecclesie nostre, propter causas predictas vobis expressas, quas pro causis cessationis presentibus litteris vobis assignamus, post quindeCem dierum spatium a presentatione presentium, contra vos cessabimus a divinis.

In quorum testimonium presentes litteras sigillo nostro duximus roborandas. Datum anno Domini MCC nonagesimo sexto, in die Beati Galli Confessoris.

Oorsp. perkement, met zegel in witaclitig was, doch erg afgebrokkeld. Op den rug stond met een oude hand geschreven: Requisitio capituli ad episcopum, ut per juramentum suum defendat capitulum a domino Ottone de Buren, et ut civitas aptet portam, ut curribus pateat introitus et exitus. O. C. no. 582.

archief XXVI.

27

Sluiten