Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

et 1) – – – animarum fidelium maxime benefactorum nostre ecclesie in orationibus nostris jugis sit ex debito retinenda memoria, quos tune vera caritate diligimus quando, sicut nostre, eorum saluti | consulimus, et ad quos nichil aliud pervenire existimandum est, nisi quod pro eissive orationum, sive elemosinarum (ope), sive sacrificiis altaris Mediatori solempniter supplicamus. Nos attendentes quod tum ex negligentia concanonicorum nostrorum presbyterorum, ex nogo-ltiis ecclesie que ipsis pluries committuntur proveniente, tum etiam propter paucitatem numeri ipsorum presbyterorum. Misse et memorie animarum in ecclesia nostra jam dicta neglecte sint hactenis et adhuc non sine animarum nostrarum gravi periculo sepissime negligantur, et quod indignum sit ut fideles de hoe seculo recedentes debitis careant officiis et votorum plenitudine defraudentur; eapropter nos volentes de redditibus ecclesie et prebendarum nostrarum ex nunc in antea, divina suadente gratia, hujusmodi emendare negligentiam et supplere defectum, deliberatione diligenti prehabita, unanimi omnium nostrum accedente consensu, vicariam unam sacerdotalem quoad Missas et memorias animarum chori in jam dicta ecclesia ordinamus et statuimus hys presentibus, perpetuo duraturam; assignantes eidem vicarie omnes memorias animarum et omnia festa una cum canonicis nostre ecclesie, ita quod vicarius, qui erit pro tempore, sit vicesimus primus in memoriis et festis recipiendis, et sic deinceps omnes memorie et presentie presentes et future ac omnia festa seu redditus ex eis provenientes, dividentur et distribuentur in viginti et unam portiones; insuper oblationes unde-

Ij In ’t H. S. stond hier: recordatio, doch overtollig voor den zin.

Sluiten