Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

observari curato. Eique pro muneris ratione censoris nomen esto.

11. Hic, ut omnes hyeme ad sonitum horae sextae matutinae surrexerint, curam gerito: eaque de caussa singulos satis mature excitato. Aestate vero hora quinta eandem provinciam obito.

111. Statim a sonitu illarum horarum omnes tintinnabuli pulsu in coenationem vocato.

IV. Convocatis clara voce et reverenter preces matutinas pronunciato.

V. Omnes composito ad religionem corpore et animo cum eo precantor.

VI. Finitis precibus eodem in loco singuli, aut secum aut cum altero suae classis, lectiones futuras alacriter et exacte discunto.

VIL Paulo ante statas horas, omnes recta moderato gressu et compositi scholam Hieronymianam adeunto, nee uspiam subsistunto.

VIII. E schola dimissi, domum sine cunctatione eadem qua iverunt modestia revertuntor: Nee ullo tempore extraneum quenquam in Seminarium introducunto.

IX. Jentaculum sumturi in coenationem impexi illotique ne ingrediuntor, quo sumto lectos suos concinnanto.

X. Succisivas horas lectionibus repetitionibusque impendunto.

XI. A vernacula lingua semper abstinento.

XII. Obviantibus de via cedunto.

XIII. Magistratui, ecclesiae ministris, parentibus, praeceptoribus, nobilibus honestisque viris, senibus et matronis caput aperiunto et reverentiam exhibento.

XIV. Forum consuetudinem, qui a litteris et pietatis studio sunt alieni, vitanto.

Sluiten