Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

suis viribus obviare et jura sue ecclesia prefate in omnibus et per omnia, quantum in eo extiterit, observare, protestationem palam publice et iiotorie fecit talem, quod, quamvis consensum suum ad hoe, ut dicta capella seu oratorium et altare prefatum consecrarentur, adhibuisset seu adhiberet, hoe tarnen fecisset et faceret ea forma et non alias quam sue ecclesia predicte, cui pro nunc preest ut curatus, sibique et suis successoribus jus in antea in omnibus et per omnia, prout actenus est consuetum, maneat semper salvum. Qua protestatione sic facta dicto domino de Bronckhorst nobis consentiente promittentique, quod per se vel per alium seu alios contra super i) et infra scripta non deberet quovis quaesito colore facere vel venire, eidem domino Alardo respondimus, quod nostre intentionis similiter existeret, quod per consecrationem per nos faciendam matricali ecclesia in nullo penitus derogetur eaque intentione dictam capellam cum altari in eadem consecravimus coöperante nobis gratia spiritus septiformis. Datum et actum in sepe dicta capella anno et die ut supra, presentibus ibidem domino Bernardo, curato in Brummen, Petro Voet, perpetuo vicario in ecclesia Daventriensi, clerico et notario nostro, et Francone de Monte, laico Trajectensis diocesis, et quam pluribus aliis ad premissa vocatis et rogatis.

(Was gescreven op _parganient)

b Ilier moet waarschijnlijk gelezen worden snpra.

archief XXVII.

7

Sluiten