Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

in Christo patris Pii – – pape quarti anno sexto, in mei notarii publici testiumque presentia personaliter constitutus venerabilis et egregius vir dominus Michael de Visbecke, collegiate ecclesiq sancti Lebuini oppidi Daventricmsis, Trajectensis diocesis, canonicus et thesaurarius, honorabilis viri domini Engelberti Verreyken principalis in litteris infradesignatis principaliter nominati, procurator, pront de suo procurationis aut ad minus ratificationis infrascriptorum articulorum mandato promisit suis loco et tempore congruis et opportunis legitimam facere fidem, asserens et proponens ad sui nuper pervenisse noticiam, qualiter parrochialis ecclesia sub invocatione Sancti Lebuini loei seu pagi de Wylpe prope Daventriam dicte diocesis per obitum quondam Lucq Bysterwech de Novo-castro ultimi et immediati prqdicte ecclesiq possessoris, extra Romanam curiam et bis in partibus defuncti, vacaret et vacet de presenti, et quod felicis recordationis serenissimus et invictissimus princeps Carolus quintus Romanorum imperator ac Germanie, Hispanie etc. rex dicto Engelberto Verreyken principali suo, auctoritate a Sancta Sede Apostolica sibi concessa, quandam nominationem, ad venerabilium et circumspectorum virorum dominorum decani et capituli singulorumque canonicorum ac personarum collegiatq ecclesiq Sancti Lebuini Daventriensis Trajectensis diocesis prqdictq collationem, provisionem, prqsentationem, electionem seu quamvis aliam dispositionem communiter vel divisim pertinentem, gratiose concesserit sub dato Bruxellis ducatus Brabantiq anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio die vero decimanona mensis Julii de canonicatu et prebenda ac dignitate seu personatu ac administratione vel officio

Sluiten