Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Vrischers-guet”, situatis prope aggerem thelonii l) in parochia de Steenre cum omnibus pertinentiis suis nullo dempte, que sunt bona censualia gloriosi domini ducis Gelrie prescripti, libera et sine omni onere, glorioso domino censu suo retento et in omnibus salvo, prout etiam latius et clarius in certis desuper confectis litteris, sigillis auctenticis sigillatis, plenius continetur;

Sub modo tarnen, serie et forma infrascriptis, videlicet quod vicarius pro tempore dicte vicarie omni septimana 3 Missas, unam in honore omnipotentis Dei et beatissime seniper Virginis Maria ejusque Genitricis, et aliam in honore Beate Katherine virginis, et tertiam pro animabus parentum et omnium benefactorum nostrorum, diebus quibus nobis visum fuerit expedire et prout per nos forsan de eisdem Missis celebrandis disponi contigerit, sine tamen prejudicie pastoris ipsius ecclesie parochialis in Wichtmonde, celebare, quodque vicarius dicte vicarie protempore existens in parochia dicte ecclesie in Wichtmond personalem residentiam facere teneatur et sit astrictus; quam personalem residentiam si vicarius antedictus pro tempore existens non fecerit et ad illam faciendam, dum per nos Wolterum et Lummam conjuges fundatores seu heredes nostros in posterum dicte vicarie patrones et collatores monitus seu legitime requisitus fuerit et monitionem seu requisitionem hujusmodi infra sex (h)ebdomadas, a tempore monitionis et requisitionis factarum – – – computandas, non fecerit personalem (!), dicta vicaria et jure sibi in seu ad eam quomodolibet competenti

1) Hier is blijkbaiir sprake van den Toldijk, denkelijk een overblijfsel van de oude landweren, oorspronkelijk aangebracht ter wering van ontduiking der tollen. {Gelre's Bijdragen, I bl. 214.) Hengelo en Zelhem waren oudtijds Muustersch en niet Geldersch.

Sluiten