Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

amicabilibus compositoribus et amicis communibus, plenam liberam et omnimodam potestatem, licentiam et auctoritatem per mandatum speciale, inter dictas partes compromittentes de et super praemissis omnibus et singulis litibus, causis et discordiis, injuriis, dampnis, expensis et interesse ocasione grossorum fructuum altaris Sti Bartolomaei praenominati, ut praefertur, subortis, et eorum quolibet, ac etiam emergentibus. incidentibus et dependentibus ab eisdem incontinenti, de jure vel de facto, de jure tantum, vel de jure et de facto simul, juris ordine servato vel non servato, die feriato et non feriato, ac simpliciter, summarie et deplano, sine strepitu et figura judicii ac terminorum observatione, loco infrascripto, ipsis partibus hinc inde praesentibus et expresse in hoe consentientibus, prout ipsis arbitris magis placuerit, sententiare, dictamque litem cum suis emergentibus, incidentibus et annexis finere et terminare, per viam seu modum arbitrii, arbitramenti seu amicabilis compositionis pronuntiando, in scriptis vel sine scriptis alias sententiando, diffiniendo, declarando et disponendo, quatenus ipsis arbitris placuerit et visum fuerit melius expedire.

Promiserunt praeterea dictae partes compromittentes, et utraque earum fide praestita promisit, ac etiam in manibusmei notarii publici infrascripti tamquam publicae et auctenticae personae rite et legitime stipulantes, recipientes vice et nomine omnium et singulorum, quorum interest aut intererit quomodolibet in futurum communiter et divisim, se ratum, gratum atque firmum perpetuo habituros totum id et quidquid per dictos dominos Magistrum Gerardum et Swederum inter dictas partes vigore hujusmodi compromissi, pronuntiatum, sententiatum, diffinitum, declaratum fuerit sive quomodolibet dis-

Sluiten