Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mane audiëntie causarum consuetam diei ejusdem, omnes et singulos, qui se dicto prqsentato suqque prqsentationi predictq opponere voluerunt aut sua crediderint interesse contra ipsum prqsentatum, ad opponendum eidem ostendendumque et docendum de jure suo, cum intimatione debita et consueta; nomina vero et cognomina opponentium, si qui fuerint, et dies vestrarum proclamationum ac quid alias in premissis feceritis aut aliquis vestrum faciendum duxerit nobis a tergo presentium liquide rescribatis vos executores.

Datum nostro sub sigillo prqsentibus appenso anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo quarto, die mensis Junii vigesima sexta.

De mandato:

Matthias Setther,

notarius subscripsit.

Oorspronkelijk perkement, bewaard in bet archief der havezate Medler; zegel afgevallen; op den rug stond:

Prima proclamatio juxta praesentem tenorem facta est per me Gosuinum de Daellen pastorem in Wichmont ipso die Apostolorum Petri et Pauli, secunda in vigilia Visitationis Beatae Mariae virginis, tertia facta est in festo Visitationis Mariae. Cui reclamavit atque sese opposuit vidua Joannis de Voerthuesen piae memoriae cum liberis suis; cui idcirco, juxta ut praesentibus continetur, diem nomine officialis Reverendissimi dixi. Quod manu mea attestor:

Gosuinus de Daellen.

pastor in Wichmont.

Schalkwijk, 25 Novemb. 1899

Sluiten