Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

titulo et vocabulo in honorem Beatae Mariae Virginis erecti liberaliter dederunt, exposuerunt et ebursarunt.

In cujus favorem et ob divini cultus augmentum provisores et magistri fabricae Ecclesiae parochialis praedictae de communi assensu horum in hoe consentire habentium, annuerunt, consenserunt et praenominatis fratribus licentiam, vim et facultatem dederunt, ut altare, quod in introitu principalis Chori siturn erat, de loco suo amovere et in dicto novo choro, principali choro contiguo, satis notabiliter constructo, et aedificato, transferre, et collocare, nee non fraternitatem praediclam in ipso altari tenere et observare, Missasque fraternitatis in eodem celebrari facere possint et valeant.

Volentes tarnen fratres praedicti; ne per hujusmodi dicti altaris translationem, Rectori Altaris Bae Mariae et illius fundationis quod et quae pridem in parvochoro consistebant (in cujus parvichori locum novus chorus praedictus est constructus, altareque praedictum translatum) — praejudicium aliquod generetur ; Quinimmo hujusmodi praejudicium quantum possint et valeant evitare, illique ac omni dissensioni obviare cupientes et affectuose desiderantes : et ob hoe partes praedictae volentes, ut expresse asseruerunt omnem litis et controversiae discordiarumque et differentiarum quarum cunque materiam quae in futurum ullo unquam tempore inter Rectorem dicti Altaris et illius fundationis et fratres fraternitatis hujusmodi emergere posset, adimere et amputare omnibus melioribus modo, via, jure, caussa et forma, quibus melius et efficacius potuerunt et debuerunt, possuntque et debent, non vi, dolo, metu, fraude seu aliqua machinatione sinistra circumventi, seu quomodolibet coacti; sed ex eorum liberis, meris, et spontaneis voluntatibus protestando solemniter et per expressum de salvatione juris uniuscujusque, quod per conventionem et concordiam infratactam nemini laedatur; verum integrum salvum et illibatum unicuique conservetur et remaneat: convenerunt, tractaverunt, et amicabiliter concordarunt concordiamque inierunt et fecerunt modo et forma sequentibus : In primis siquidem, sicuti altare hujusmodi fratribus fraternitatis Beatae Mariae datum et donatum ac per ipsos fratres eorum sub oneribus, custibus et expen-

Sluiten