Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Katwijk a. d. Rijn. 127

Daarboven ziet men eveneens in wit marmer de wapens: Lyere en Reygersberg en de kwartieren: Lyere Leefdael Reygersberg De Waerdt

Beerland Aelbout Nicolay Coole Berchem Schoonhoven Voxdael Stapel Bourgogne Poelgeest Maelsteede Bautershem. Tusschen de kwartieren op een zwarten steen in witte letters

Aeternae memoriae Viri nobilissimorum illustriumque natalium splendore pariter atque omnibus animi corporisque dotibus excellentissimi

Wilhelmi a Lyere, Oostervici domini, equestris Hollandiae ordinis nomine curatoribus rei maritimae in collegio quod est Amstelodami magno suo merito inserti; viri illustris Wilhelmi a Lyere Oostervici domini legationibus apud potentissimum Galliae regem serenissimaeque reipublicae Venetae proceres prudenter et generose obitis, optime de foederata Belgica meriti filii primogeniti dignissimique haeredis coniugis sui dum deus fataque sivere

Luce magis ipsa delecti non tantum sibi carissimisque beatissimi genialis tori communibusque pignoribus sed et ipsi quoque patriae cui maiorum gentiliumque suorum exemplo eximio futurus fuisset ornamento praepopera et flebili morte in ipso aetatis flore erepti, Nobilissima et generosissima matrona

Maria a Reygersberg utriusque catvici et Zandae domina nobilissimi amplissimique viri

Johannis a Reygersberg Couwervae Krabbendijcki et Campae domini totiusque Zelandiae questoris atque praetoris filia

Sexus sui decus eximium, fide et affectu incomparabili viduata compare jure lugens auspicatissimique coniugii sed nimis proh. dolor immature abrupti semper et ubique memor quo nulla

Sluiten