is toegevoegd aan uw favorieten.

Carmina minora

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

VAE PEDITIBUS!

Ambulet: et subito mirantur funus amici.

(Propertius).

Urbis per plateas quondam spatiabar amoenas,

Dum comes ex sociis unus et alter erat; Gratum erat interea blandis sermonibus horas

Fallere et umbrosas ire subinde vias; Nemo non etiam medio tutissimus ibat:

Omnibus innocuum quodque patebat iter; Si quos incautos pedites auriga videbat,

Sollicita dociles arte tenebat equos; Publicus in quovis non stabat tramite custos,

Dextra qui domina datque negatque viam. Iam vero sonipes acer vix cernitur ullus

Nee nisi rara piger claustra caballus agit. Automati cur rus intentant undique mortem,

Visu terribiles monstriferique simul: Cadillac, Rolls-Royce, Citroën, Buick, Hudson et Essex

Et quae praeterea barbara monstra furunt. Impete pervolitant nunc oppida ruraque caeco,

Nulla rotatori semita sancta fero est. Nullus iam pediti locus est per strata viarum;

Impia turba dehinc occupat omne solum. Horrendum faciunt strepitum spirantque mephitin,

Haud semel et miseros duriter interimunt. Credibili maiora putas me plangere, lector?

Quin age et experto postmodo crede viro! Accidit ut casus nuper spectator adessem

(Horresco referens!) tristis et insoliti. Ibam forte Via Lata, sicut meus est mos,

Cum crebro titubans est mihi visus homo.

45