is toegevoegd aan je favorieten.

Carmina minora

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ille mero gravis est (mecum meditabar) amaro,

Quod natalis adest coniugüve dies. Scilicet indulsit genio veterator amico,

At, credo, fuerant pocula mixta parum. Protinus obstipui: subito nam passibus aegris

Traiecturus erat compita trita rotis. Multorum ad monitum ,Cave Fiat!' mussitat ille

,Quid fiat caveam?' turn sine more ruit, In sua fata ruit, nam magno turbine currus

Exitialis adest comminuitque virum! Qui modo visus erat laetans Bacchoque beatus,

Illius, infandum! membra minuta iacent. Quid quod et illa superveniens cito corripuit Ford

Raeda quidem vilis spolia digna tulit!

Undique iam, lector, funesta pericula surgunt;

Circumstant hominem fata sinistra nimis. Inde ego quae moneo, memori sis mente reponas:

Paree exire foras! Atria tuta tene! Una salus pediti, patrios servare penates:

Istic Mnemosyne gaudia larga feret. Si quis forte neget fido parere monenti,

Ambulet et iam iam flebile funus erit!

46