Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

carie seu corruptela, feliciter innovare. Inde est quod nos Otto dei gracia [est et alia totaliter similis isti nisi quod sic dicit : Otto dei gracia Traiectensis eiectus] cognito quod cum felicis recordacionis domini Andree episcopi Traiectensis temponbus per ipsius privilegium irreprehensibile, quod omni exceptione carere et maius esse censuimus et evidens fuit cives Staurenses divina inspirati misericordia ecclesiam sancti Odulphi dm sub layca manu detentam et quedam bona eiusdem ecclesie que a predecessoribus suis in beneficium laycis tradita fuerant, labore suo et bonis suis ab omni layca potestate absolverunt et eandem ecclesiam a laycis expeditam et ipsius bona que layci habebant libera et penitus absoluta ad dei servitium et ecclesie sancti Odulphi ministerium restituerunt propter quod idem dominus Andreas misericorditer motus et de consilio et peticione priorum ecclesie Traiectensis pie mductus omne ius suum sive episcopale [Nos autem inspechs probationibus et que ab utraque parte fuere proposita mtellectis decernimus ut in ecclesiis seu capellis ad ipsum monasterium spectantibus habeas canonicam obedienciam et subiectionem et reverenciam, institucionem, destitucionem correxionem et reformacibnem ac censuram ecclesiasticam, jurisdictionem quoque causarum omnium ad forum ecclesiasticum de jure spectancium, penitentias et sacramentorum omnium que ab episcopo recipïenda sunt collationem etc] cum circuitu, terra, censu et quitquid habuit de predicta ecclesia in decimis maioribus et minoribus, justiciis, pratis, pasCuis, campis, cultis et incultis eidem Staurens' ecclesie sancti Odulphi perpetualiter contradidit et indulsit ad voluntatemque et peticionem praedictorum civium abbatém cum monachis in eadem ecclesia statuit et consecravit bonaque omnia ad eam pertinencia banno suo eidem ecclesie sancti Odulphi consignavit et feliciter confirmavit. Inter que hee capelle esse censentur Laxum, Wardesle Karnewalt [Nunc dicitur Cappenborch. Ëx qua processit Dronrijp propé Fraeneker. Et ex illa alia capella dicta Scyngghem que ad collacionem nostram seu abbacialem dignitatem pertinent], Hindelepum, Gersmere, Heselum, Santforde, Edeswald [nunc

Sluiten