is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Graecia hac societate niteretur. Sub Philippo et Alexandro hoe quidem verum est, sed Antipatri genus dominationis prorsus diserepabat a praecedenti, (cf. supra p. 110 sqq.) quod insuper confirmatur verbis ipsius decreti Polysperehontis apud Diodorum 18. 56. 3 : yf*s7$ tifiüvts? t-jv <%PX>7rpcxtp£?iv y.xtx<rxeua%cft£v vfiïv Sipifamv, tto/.itsixc Ss tx? s7r) 4>(A(7r7rau v.xi 'AAs^xv^pou xx) txXXx tpxtteiv y.xtx tx SixypxfipiXTX tx irpÓTepov vn èxslvwv ypxQevrx. Quae cum ita sint statuere oportet Polyosperchontem novum synedrium instituisse, quod autem sine dubio non multum diserepabat a superiore Corinthi synedrio a Philippo constituto 1).

Ceterum legatos misit in omnes urbes Peloponnesi, qui auctores essent ut interfieerentur magistratus ab Antipatro constituti, ut plebi libertas redderetur; multae urbes consiliis ejus obsecutae sunt, ubique caedes patratae sunt, sed Megalopolis in fide Cassandri mansit. Ad hanc urbem Polysperchon repulsam tulit et in Macedoniam reverti coactus est, cum filius ejus Alexander rebus Peloponnesi praeesset. Eodem tempore Athenae sese non amplius contra Cassandrum in Piraeo stantem sustinere potuerunt, coactae fuerunt paoem cum eo facere.

Multae aliae urbes autem, quae omnia a Polysperchonte et ab edicto ejus expectaverant, nunc viderunt eum promissa sua exsequi non posse, exemplumque Atheniensium secutae, iterum Cassandri partibus studere coepere 2).

Optimates Atheniensium auctis viribus id pervicerunt ut urbs sese fidei committeret Cassandri: t&htSxi tx irpot xi/TOv ü? xv % § vjxtóv ;i) Legatio autem ad hanc rem missa ad Cassandrum, nihil effecit, neque magis altera, secundo loco missa. Nunc autem a parte Cassandri Demetrius Phalereus legatus in urbem mittitur, qui tanta moderatione

•l) cf. Droys. 2. 1. 227 ann. 1.

2) Diod. 18. 74. 1.

3) Ibid.

9