Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

lemque generis humani melius cognoscendam, ad divinam rerum humanarum temperatiouem perspiciendam: quanto majores eadem studia in posterum fructus ferent. Omnibus profecto et singulis literis orientalibus suus est bonos, sua laus, suum pretium. Qui ex diversa sermonis humani natura et indole diversam gentium cogitandi, sentiendi, vivendi, et hinc quoque loquendi rationem intelligere; qui literarum elegantiorum, a nostris toto caelo distantium, cognitione et comparatione veri pulcrique sensum acuere; qui philosophandi per longam saeculorum seriem apud remotissimas et praestantissimas gentes studia et in vero inquirendo ingenii humani quasi fata; qui intimam, quam vixerunt, gentium vitam, religionis morumque origines et vicissitudines, famüiae, societatis, reipublicae, aut externarum rerum conditionem, regnorum et populorum mutationes cognoscere; qui denique scire cupiant, quae in qualibet disciplina vel arte, in naturae pervestigatione, in mathematica, astronomia, medicina jam olim acutissimi homines observarint, repererint, perfecerint: his omnibus oriens et latissimum campum et amplissimam semper studii materiam praebet. Omnium in universum literarum orientalium arctissimum esse vinculum cum Ecclesia Christiana, jam hinc constat, quod utilis propagandi Evangelii ratio magna ex parte a probabili sermonis cujusque gentis cognitione usuque pendeat. Sed alius peculiaris et quasi continuus nexus inter literas orientales strictiori sensu, vel Semiticas, imprimis sermonem Hebraeum et rem Christianam intercedit. Nolitis propterea putare, A. H.

Sluiten