Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

non potest, quin stupeat ad rem prorsus insolitam ceterisque omnibus disparem. Omnia enim et singula, fata externa et conditionem populi internam, regiminis formam mentisque religionem ita conjuncta et inter se cobaerentia intuetur, ut divino consilio alia ex aliis apta, cunctaque in certum praestitutumque eventum contendere intelligat. A cunabulis baec gens a reliquis omnibus distincta fuit, et in maximis quoque fortunae vicissitudinibus, in servitute Aegyptiaca, in bellis cum Cananaeis, in vicinarum gentium contubernio, in exsilio Babylonico, sub Syrorum tandem et Romanorum dominatione suam semper indolem servavit. Profecto in parva hac gente, ex diversis tribubus conflata, diu firmiori regimine politico carente, mox duas in partes scissa, saepius a potentiotibus vicinis devicta, aliquid esse debuit prorsus singulare, quod Dei numine per longum saeculorum cursum, donec positam attingeret metam, ejus unitatem servare potuerit. Fuit hoe religio: omnis antiquitatis, historiae, literarum, totiusque vitae Israelitarum fons, in Dei revelatione per legem rerumque divinarum cultum fundata, per prophetas explicata et sensim sensimque ad majorem sinceritatem expurgata. Religio est, quae huic genti originem dedit, quae formam illam condidit reipublicae theocraticae; religione ipsa crevit et ad summum potentiae et gloriae fastigium per Davidem adscendit; in maximis calamitatibus, miseriis, doloribus religio iis fuit solatio, auxilio, remedio. Si quaeris, unde literae apud eos natae, quid impulerit illos, qui remotissimae antiquitatis tra-

Sluiten