Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

unus veri Dei notionem cultumque servavit, cui saam legem, suasque promissiones sapientia divina donavit, in cujus ortu, fatis, mutationibus ipsias coelestis regni in terris adumbratio, novique in genere humano rerum ordinis praeparatio cerni licet. Institutio, sive legis praeceptis, sive poetarum sacrorum cantibus, sive sapientum sententiis, sive denique prophetarum vaticiniis tradita, Deum revelat perfectissimum, sanctissimum, mirabili modo sui religionem instillantem, excitantem, moderantem, excolentem, ad clarioris aliquando lucis divinae revelationem bomines praeparantem. Elucet boe imprimis prophetarum aetate, qui pro mutata rerum conditione mutatam quoque profitentur doctrinam, aditumque parant venturo sospitatori. Neque haec tantum, sed tota antiquitas Hebraea, instituta, morés, quidquid ad vitae cultum, ad rem publicam aat domesticam pertinet, haud una ratione cum rebus Christianis cohaeret, pauloque tantum mutata interdum forma aut appellatione in societatem Christianam translatum est. Quae omnia qui cognoscere, perspicere, intelligere cupiat, ipsum fontein adire debet, literasque discere, quibus continentur. Principem autem et antiquitate et rerum gravitate locum obtinent literae Hebraicae, quae a florente inde Israelitarum republica per multa saecula fere sibi constantes, non nisi lcvissimam passae mutationem aevum tulerunt. Cum iis aliae cognatae conjungendae sunt, sive quarum rariora tantum supersunt monumenta, Phoenicum, sive Samaritanae ad mutatam linguae Hebraeae formam propius accedentes, sive

Sluiten