Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

imprimis Aramaeorum, quorum et sermo antiquissimus et in libris sacris obvius et transitum veluti parans antiquioris aevi ad recentiorem literarum Syriacarum et Judaicarum aetatem, sive antiquissimae, dudum emortuae Aethiopicae, sive denique uberrimae et latissime sparsae Arabicae. Pro harum omnium cum religione conjunctione magis minusve arctior est cum theologia necessitudo, neque ea tantum in ipsis primordiis a Deo constituta, sed libris quoque sacris, omnis theologiae vere christianae fonte et principiö , innixa.

II. Si Codicem Sacrum spectamus, ad priorem ejus partem seu Vetus Testamentum recte inteHigendum unusquisque perspiciet ante omnia theologis earum linguarum, Hebraeae scilicet et Aramaeae orientalis, quibus singuli libri conscripti sunt, cognitionem necessariam esse. Nisi illarum Uterarum studium veris grammatices et critices principüs nitatur, omnibusque ad historiam et antiquitatem gentis Hebraicae cognoscendam subsidiis adjuvetur, non habebitctheologia, cui firmiter superstruatur fundamentum, rectam nimirum scriptorum gravissimorum interpretationem. Sermonis autem Hebraei, quippe antiquissimi, jam pridem emortui, cujus pauca tantum supersunt monumenta, coguitio perdifficilis est et in eo perscrjotando diversas istas rationes conjungi oportet, quibus ingenium humanum ad paene ignorata cognoscenda aut minus certa stabilienda uti solet. Ex ipsis fontibus propria linguae natura, vocum formandarum mutationumque,

Sluiten