Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

grammatices, ex contextu et parallelismi usu, ex locis similibus, ex palaeograpbiae studio, ex manuscriptorum collatione, olim jam a Judaeis instituta et a recentioribus renovata, peti possunt, gravissimum auxilium bic praebent translationes veteres, maxime quidem pretiosissima ista Graeca Alexandrina, sed orientales quoque, sive ad exemplar ipsum Hebraeum, sive ex hujus in aliam linguam versione confectae, pro diversis libris diversae, antiquiores et recentiores, majoris aut minoris ponderis, Samaritanae, Chaldaicae, Syriacae, Aethiopicae, Arabicae, caeterae. Licet multi viri doctissimi in his omnibus colligendis, comparandis, dijwHcandis jamdudum desudarint, multaque perfecerint, longe plura tarnen hic facienda supersunt, quorum et ambitus et difficultas et gravitas muitos deterrere videtur, ita ut quoque critica textus Veteris Testamenti conditio Novo Testamento longe inferior inveniatur. Praeter linguae studium artisque criticae usum ad veteres libros interpretandos haud minus requiritur totius antiquitatis gentis, de qua agitur, ejus historiae, regionis quam incoluere, conditionis rehgiosae, civilis, morum, institutorum cognitio probabilis, sine qua neque cogitandi scribendique ratio, neque quae in libris exponuntur et memorantur, intelhgi possunt. In maxima illa diversarum rerum congerie, quae si ad certum ordinem doctrinaeque legem redigatur, Antiquitatum Hebraicarum aut Archaeologiae Sacrae nomine solet insigniri, iterum sunt literae orientales, tam gentium cognatarum, Aramaeorum, Arabum, Phoenicum, quam finitimarum, Aegyptio-

Sluiten