Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

conduntur, ubi Judaei, per quatuor fere saecula, meliorem patriae linguae explicandae rationem a doctis Arabibus edocti, ea scripta ediderunt, quae mox linguae sanctae studium inter Christianos non tam excitarunt quam creaverunt. Sic ista cognitio traditione, studio et laboribus Judaeorum, licet non semper certis, accuratis, bonis, in universum tarnen laudandis, ab interitu retracta et ad illud aevum traducta fuit, quo ipsa Ecclesia totaque theologia instauranda erat. Eo majoris hoe beneficium aestimandum, quo Ecclesia Christiana satis mature cum ipsis Judaeis eorum quoque literas minoris facere, contemnere, odioque habere didicerat. Inter Graecos et Romanos sparsa doctrina Christiana, originis solique natalis immemor, tota fere sese inancipavit ingenio Graecorum et Romanorum; ab illis philosophari, ab his formam vitae publicam et civilem, ab utrisque literas humaniores, disciplinas, artesque didicit. E magna illa doctorum in ipsa Ecclesia virorum serie rarissimi sunt, qui fcëücfis imperfectis et corruptis translationibus Graecis Latinisque, ad fontem Hebraeum sese convertant. Ne de Origene, Epiphanio, Theodoreto dicamus, solus fere est Hieronymus, qui antiquioris aevi ingenia doctrina longe superans, sequentium saeculorum non tam magister, quam oraculum exstitit. Quum literae Hebraicae in Ecclesia Graeca et Romana non sine gravi religionis detrimento neglectae jacerent, Orientis istae Ecclesiae, quarum vetus cum sermone Hebraeo famüiaritas, Syrorum, Arabum et Aethiopum, dum cognatas excolunt linguas orientales, hujus quoque

Sluiten