Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

linguae memoriam continuant. Syri imprimis in scholis Antiochena, Edessena, Nisibensi, Gandisaporena, tum reliqtfas artes scientiasque, conyersis quoque in suam linguam Graecorum -seriptis, sedulo excoluerunt, tum Theologiae tam praeclaram operam navaverunt, ut praecipuae hujus partis, quae interpretatione Scripturae Sacrae historico-critica continetur, posteris omnibus auctores fuisse censendi sint. Per Syros multarum disciplinarum et scientiarum cognitio, imprimis sub Chalifis e gente Abbasidarum, ad Arabes transmissa est; Syri, tam Nestoriani quam Monophysitae, Evangelii notitiam ad gentes quoque remotiores Asiae, in Persidem, Arabiam, Indiam, nisi forte in ipsam Sinensium terram propagarunt, quin et ipsae quas cum Ecclesia Graeca habuerunt lites, genio eorum acuendo haud minus, quam eruditioni theologicae per reliquas Occidentis partes spargendae profuerunt. Ut hoe unum afferam, ludus Nisibensis exemplum scholae theologicae praebuit caeteris Ecclesiis imitandum, sed a plerisque, eheu, spretum. Ex quo vero in Aethiopiam invecta fuit religio Christiana, propter angustius cum regjonibus finitimis commeroium, robustam tarnen aetatem vitaeque ipsum florem non adsequuta est. In Arabia autem religionis Judaicae et Christianae propagatio viam paravit novae isti religioni, quae brevi magnam orbis terrarum partem occupavit, maximamque vim habuit in generis humani fata. Qui enim novus ex Arabiae desertis prodiit Islamismus, cum, magna Ecclesiae parte subjugata aut penitus deleta, in ipsam rem Christianam

Sluiten