Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Christianos literae orientales, ipsaeque vice sua hane sacrorum restaurationem foventes, adjuvantes, confirmantes, luce clarius monstrarunt, quam vim in theologiam universamque ecclesiam exerceant. Singulari profecto Dei providentia factum est, ut eodem fere tempore, quo Ecclesia instauraretur ex puro Scripturae Sacrae fonte, totus per tot saecul» clausus Oriens, tam sacer, quam profanus, ille per literarum institntionem, hic per novas trans maria inventas vias, ipsis Chsri&tianis aperiretur. TJt Erasmus de N. T. libris bene meruit, sic diu obseratum Christianis Veterem Codicem Joh. Reuchlinus aliique, editis de Grammatica Hebraica scriptis, recluserunt, optimumque reno» vandae Ecclesiae praesidium tulerunt. Ab eo inde tempore pauci in Ecclesia Eomana, ut Santes Pagninus, multo plures inter Evangelicos iöcredibili ardore has literas col ere coeperunt et immensus fuit, qui inde in totam theologiam, primo in Scripturae Sacrae interpretationem, deinde in theologiam systematicam et historiam ecclesiasticam, quin etiam in theologiam practicam inque ipsam vitam Christianam fructus redundavit. Unum hoe, sed gravissimum exemplüm capiamus: Evangelici ad veterem, genüinum, nullo librorum Apocryphorum contubernio inquinatum canonem V. T. redierunt, novoque rerum ordine in ipso, cui superstructa fuerat ecclesia Apostolica, fundamento constituto, libros divinos in vernaculam linguam conversos omnium denique manibus, oribus, mentibus insinuarunt. Ex literarum quoque orientalium studio melior sensim sensimque processit theologia

Sluiten