Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

tractatio promoveri aut optimos universae theologiae fructus ferre desiit. Quae etiam recentiori tempore saepius kwaluit diversa harum literarum tractandarum ratio, quippe qua aut propter se ipsae magis colerentur, aut cognatarum non solum linguarum, sed remotissimarum etiam recentiusque cognitarum, earumque monumentorum accurata inyestigatione comparationeque explicarenturj dici non potest, quantopere linguae antiquitatique Hebraicae intelligendae emoInmento fuerit. Cum iis studiis nata quoque est ars critica, tam quae versatur in textus ratione dijudicanda, quam in origine, auctore, aetate, authentia et integritate librorum pervestigandis. Sed nesoio, an minorem, ut in universam humanitatem, sic quoque in Ecclesiam et theologiam Christianam vim habuerit habituraque sit exterior quaedam, gemino fere partu cum sacrorum reformatione edita cum Oriente necessitudo. Novas dico per maria apertas vias: novum commercii commeatnsque vinculum: audaces Lusitanorum, Anglorum, Batavorum in dissitissimas regiones classium expeditiones: nova ibi eorum quasi regna condita, immensos inde reportatos thesauros, et quod maximum est: accuratiorem morum, institutorum, religionum, sermonis incognitorum fere hactenus populorum, inde ipsis in locis comparatam intelligentiam, optimam plurhnas regiones Christo vindicandi opportunitatem. Dicam quod sentio: quod plerumque bellatores, mercatores, dominatores spreverant, ut scilicet discerent istarum gentium linguas, id Evangelii nuncii ad Ecclesiam propagandam prorsus necessarium esse sen-

Sluiten