Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

num prae omnibus efficaces, quarum si origines, argnmenta, fata diligenter, ut oportet, inter sese comparentur, egregia pnasul dubio ope Theologia Christiana adjuvabitur. Quam neeessarium sit etiamnuhc literarum orientalium studium ad librorum sacrorum Veteris, nee non Novi Foederis interpretationem, satis praedicare non possumus. Est enim prudens aliquis artis ciiücae usus, est grammaticae auctoritas, est bistoriae antiquitatisqüe gentium orientalium diligens notitia, sine qua praecipua ista theologicae disciplinae pars, vel potius. fundamentum, ars quae dicitur exegetica, neque consistere neque cogitari ullo modo potest. Magnum vero tam interpretationis, quam critices praesidium non tam ex collatione manuscriptorum Hebraicörum plerumque recentiorum, quam ex prudenti legum grammaticarum et palaeographiae Semiticae usu et ex comparatione veterum translationum peti potest, imprimis si bis emendandis et ad genuinam formam redigendis plus curae tribuatur. Quae revelationis sive regni divini in terris semina, primordia, incrementa, florem, vicissitudines, fata explicat, theologia historica, si telam suam ad prima stamina retexat, si veteris Ecclesiae Christianae e longinquo memoriam repetat, si quae recentiori tempore renovata fuit, Evangelii per plurimas gentes propagationem respiciat, ubivis auxilio et face literarum orientalium indigebit. Praeter multa quae jam in publicum usum depromta sunt ex immensa scriptorum Syriacorum, Copticorum et Arabicorum copia, plura forte adhuc occulta jacent in diversis orientalium scriptis inëditól^

Sluiten