Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

In celeberrimum ordineni Vestrum ut me recipere dignemini, Vos precor, Viri Clarissimi, celeberrimi cujusvis disciplinae et artis Professores! quos quod nunc grato collegarum nomine compellam, id insigniter mihi laetandum sentio. Cum Vos intueor, optime de variis disciplinis et artibus meritos, Vobis me multo imperitiorem agnosco, sed avidissime hanc arripiam occasioaem tanta, tamque multa a Vobis, eruditione, consilio, experientia, exemplo conspicuis, quae mihi desunt, addiscendi. Quae autem mihi maxime in votis sunt, amicitiam Vestram communemque fanriliaritatem, eas, quaeso, mihi largiamini omnes. Vos autem imprimis, qui in eadem mecum facultate, literas et philosophiam, aut a qua recens proficiscor, theologiam profitemini, spero ac rogo, conjunctiores mihi eritis. Vobis ego vix quidquam afferre potero, sed tarnen discendi cupidum, officiosum, ad rectum quodlibet bonumque paratissimum me semper experiemini. Jam multis Vestrum, Tibi imprimis, Academiae Rector Magnifice, Clarissime Visscher, me multa debere gratus profiteor, sed ante omnia publice Vobis gratias maximas agere gestit animus, Viri Clarissimi! maxime Venerande Bouman et Consultissime de Geer, quod vacante cathedra, pro singulari Vestra de studiosorum profectibus Academiaeque gloria sollicitudin?, tanta alacritate tamque praeclara laude munus docendi literas orientales expleveritis. Quantum lectissimi hi juvenes, sacri muneris alumni, quantum tota Academia Vobis debeant, omnes vel me tacente intelligunt: meo profecto non egetis suffragio, sed admi-

Sluiten